TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo si regnum coelorum sicut granum sinapis, et fides sicut granum sinapis: fides utique regnum coelorum est, et regnum coelorum est fides. Itaque qui fidem habet, habet regnum coelorum. Et regnum Dei intra nos, et fides intra nos est; legimus enim: Regnum Dei intra vos est (Luc. XVII, 21). Et alibi: Habete fidem in vobis ipsis (Matth. XVI, 19). Denique sanctus Petrus qui omnem habuit fidem, regni coelorum claves ut et aliis reseraret, accepit.