TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nunc ex natura sinapis, quae virtus comparationis sit aestimemus. Granum eius certe res est vilis et simplex: si teri coeperit, vim suam fundit. Etiam fides primo simplex videtur: sed si teratur adversis, gratiam suae virtutis effundit; ut alios quoque qui vel audiunt, vel legunt, odore sui compleat. Granum sinapis martyres nostri sunt Felix, Nabor, et Victor: habebant odorem fidei, sed latebat. Venit persecutio, arma posuerunt, colla flexerunt, contriti gladio per totius terminos mundi gratiam sui sparsere martyrii, ut iure dicatur: In omnem terram exivit sonus eorum (Psal. XVIII, 5).