Semen autem Christus, quia semen Abrahae: Abrahae enim dictae sunt promissiones, et semini eius. Non dicit: Et seminibus, tamquam in multis, sed sicut in uno: Et semini tuo, quod est Christus (Galat. III, 16). Nec solum semen est Christus, sed etiam minimum omnibus seminibus; quia non venit in regno, non in divitiis, non in istius mundi sapientia. Subito autem velut arbor sublimem suae verticem potestatis effudit, ut dicamus: Sub umbra eius concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Et frequenter simul, ut arbitror, videbatur et arbor, et granum. Granum est cum dicitur: Nonne hic est filius Ioseph fabri (Matth. XIII, 55)? Sed inter haec verba crevit subito, testantibus Iudaeis, quia quasi latae arboris ramos non poterant comprehendere, dicentes: Unde huic ista sapientia (Ibid., 56).