TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Granum igitur est figura, arbor est sapientia: in cuius frondentibus ramis ille nycticorax in domicilio, ille passer singularis in aedificio (Psal. CI, 7 et 8), ille raptus in paradisum, in aerem rapiendus et nubes, tuta iam sede requiescat (II Cor. XII, 4, et I Thess. IV, 16). Requiescunt etiam potestates et angeli coelorum, et quicumque spiritualibus factis evolare meruerunt. Requievit sanctus Ioannes, cum recumberet super pectus Iesu; immo et ipse eius arboris succo velut ramus extenditur. Ramus est Petrus, ramus est Paulus posteriora obliviscens, et ea quae sunt priora appetens.