TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec sum dubius animi, quod aliqui de hoc mundo dictum putent, donec fermentetur in Lege, Prophetis, Evangelio; ut Dominum omnis lingua fateatur. Itaque discutiamus omnia, et diligentius requiramus. Nemo invenit nisi qui ante quaesierit. Aedificemus turrim, computemus sumptus Scripturarum, conferamus impensas; ne quis etiam de nostrum aliquo dicat: Hic voluit aedificare, et non potuit consummare (Luc. XIV, 30). Qui aedificat domum, bonum debet iacere fundamentum. Bonum fundamentum est fides, bonum fundamentum apostolorum et prophetarum (Ephes. II, 20); duobus enim Testamentis fides nostra consurgit: nec iniuriam facit qui parem dixerit in utroque perfectamque fidei esse mensuram, cum ipse dicat Dominus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi (Ioan. V, 46); quia et in Moyse Dominus est locutus. Bene ergo in utroque perfecta mensura quia perfectus in utroque: et fides utriusque una; quia unius est virtutis et sensus oraculum atque responsum.