Me tamen sequi iuvat quod ipse Dominus docuit fermentum Ecclesiae spiritalem esse doctrinam; nam cum scriptum sit: Cavete a fermento Pharisaeorum (Matth. XVI, 6); et cum Apostolus dixerit: Non in fermento nequitiae et malitiae (I Cor. V, 8), ostenditur quia doctrina fermentum est. Sed aliud est fermentum zizaniae, aliud fermentum tritici. Unde et bonis auctoribus acquiescimus, ut dicamus quia Ecclesia renatum hominem qui est in corpore et anima et spiritu, fermento sanctificat spirituali. Sanctificatur enim corpus atque anima, et ipsa gratia spiritalis accipit sanctificationis augmentum; cum per Ecclesiae velut quoddam fermentantis officium, Scripturarumque doctrinam, quae velut coelestium collatione sermonum et ubertate concrescit, infusus toti homini atque permixtus usus inoleverit, ut fiant unum etiam ipsa fermentum. Quod utique tunc fit, cum sibi tria haec pari quadam cupiditatum lance consentiunt, et aequalis aspirat concordia voluptatum.