TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Hoc igitur Ecclesiae opus non tumultuarium, nec fortuitum, sed diuturna meditatione collatum; ut haec tria unum sint, integra a lege peccati. Cuius sententiae assertorem habemus Apostolum dicentem: Ipse autem Dominus sanctificet vos per omnia; ut integer spiritus, et anima, et corpus sine querela in die Domini nostri Iesu Christi servetur (I Thess. V, 23). Quod per saecularia quidem tentamenta non provenit, nisi fermentum illud cui comparatur regnum coelorum, mulier illa Evangelica abscondat in farinae mensuris tribus, donec fermentetur totum (Matth. XIII, 33); tres enim mensurae sunt, ut dixi, carnis, animae, et spiritus, sed spiritus quo vivimus omnes in hoc corpore siti: hoc verius quando carnis lascivia non redundat, et anima corporalibus non incurvatur erroribus, ac mensura vivendi in toto homine inoffensa servatur. Sed quia mensurarum aequalitas sine adiumento Ecclesiae atque doctrinae difficile perseverat; idcirco mulier illa, quae figuram Ecclesiae gerit, tamdiu virtutem illis doctrinae spiritalis admiscet, donec fermentetur totus ille interior homo cordis absconditus, et in gratiam panis coelestis assurgat. Bene enim fermentum doctrina dicitur Christi, quia panis est Christus, et Apostolus ait: Quia unus panis unum corpus multi sumus (I Cor. X, 17).