TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque alii duos, animam et corpus accipiunt: alii animam et spiritum; ut si in terra, hoc est, in corpore sibi anima spiritusque consentiant, nec se impugnent invicem diversis cupiditatibus, omnia in effectum videantur orata posse deduci. Quod ita fit, cum fuerint utraque unum, si subtractis inimicitiis, vel solutis, duo condantur in unum novum hominem, id est, anima et spiritus: Ut oremus spiritu, oremus et mente (I Cor. XIV, 15). Licet plerique duos populos accipiant, ex Israele et ex gentibus in unum resurrectionis tempore congregandos; ut fiat in aeternum mansura perfectio, et id quod ex parte est, destruatur. Plerique autem virum et uxorem consentientes sibi studio charitatis accipiunt.