TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Itaque si in hac vita tres mensurae in eodem fermento manserint, donec fermententur, et fiant unum; ut aequalitatum nulla distantia sit, nec compositi ex trium diversitate videamur, erit in futurum diligentibus Christum incorrupta communio: nec compositi manebimus; nam et qui compositi nunc sumus, unum erimus, et in unam substantiam transformabimur. Neque enim in resurrectione aliud erit alio inferius, sicut nunc fragilis in nobis est carnis infirmitas, et corporalis habitudo naturae vel vulneribus patet, vel iniuriis subiacet, vel sui oneris mole depressa supra terras nequit extollere altius atque elevare vestigium: sed in simplicis creaturae gratiam figurabimur, cum completum fuerit quod dictum est a Ioanne: Charissimi, nunc filii Dei sumus, et nondum revelatum est quid erimus: sed scimus quia cum revelatum fuerit, similes ei erimus (I Ioan. III, 2). Itaque cum Dei natura sit simplex (spiritus enim Deus est), nos quoque in eamdem imaginem figurabimur (II Cor. III, 18); ut qualis coelestis, tales et coelestes. Igitur sicut portavimus imaginem illius terreni, portemus et imaginem huius coelestis (I Cor. XV, 48 et 49), quam animus noster debet induere. 195. - Cap. XIV (PL 15 1752A) Cap. XIV (Cap. XIV. - Vers. 2-14.) Et ideo primo abhinc loco curatur hydropicus, in quo fluxus carnis exuberans, animae gravabat officia, spiritus exstinguebat ardorem. Deinde docetur humilitas, dum in illo convivio nuptiali appetentia loci superioris arcetur; clementer tamen, ut persuasionis humanitas asperitatem coercitionis excluderet, ratio proficeret ad persuasionis effectum, et correctio emendaret affectum. Huic quasi proximo limite humanitas copulatur, quae ita Dominicae sententiae definitione distinguitur, si in pauperes et debiles conferatur; nam hospitalem remuneraturis esse affectus avaritiae est.