Didiceras in superioribus ablegare negligentiam, vitare arrogantiam, devotionem sumere, saecularibus occupationibus non teneri, caduca non praeferre perpetuis: sed quia fragilitas humana firmum nequit in tanto saeculi lubrico tenere vestigium, etiam adversus errorem remedia tibi bonus medicus demonstravit, spem veniae iudex misericors non negavit. Itaque non otiose sanctus Lucas (Vers. 8 et seq.) ex ordine tres parabolas posuit: ovis quae perierat, et inventa est: drachmae quae perierat, et inventa est: filii qui erat mortuus, et revixit; ut triplici remedio provocati, vulnera nostra curemus; spartum enim triplex non corrumpetur.