TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Gaudeamus igitur, quoniam ovis illa quae perierat in Adam, levatur in Christo. Humeri Christi, crucis brachia sunt. Illic peccata mea deposui, in illa patibuli nobilis cervice requievi. Ovis illa genere est una, non specie: Omnes enim unum corpus sumus, sed multa membra (I Cor. X, 17); et ideo scriptum est: Vos autem corpus estis Christi, et memora ex membris eius (Ibid., 15). Venit itaque Filius hominis salvum facere quod perierat (Luc. XIX, 10); omnes scilicet; Quia sicut in Adam omnes moriuntur, ita et in Christo omnes vivificabuntur (I Cor. XV, 22).