TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Dives igitur pastor cuius omnes nos centesima portio sumus. Habet Angelorum, habet Archangelorum, Dominationum, Potestatum, Thronorum, aliorumque innumerabiles greges, quos in montibus dereliquit. Qui quoniam sunt rationabiles, non immerito hominum redemptione laetantur. Quamquam hoc quoque proficiat ad incentiva probitatis, si unusquisque conversionem suam gratam fore credat coetibus angelorum, quorum aut affectare patrocinium, aut vereri debet offensam. Et tu igitur esto angelis laetitiae, gaudeant de reditu tuo.