Quid enim longinquius quam a se recedere; nec regionibus, sed moribus separari: studiis discretum esse, non terris; et quasi interfuso luxuriae saecularis aestu, divortia habere factorum? Etenim qui se a Christo separat, exsul est patriae, civis est mundi. Sed nos non sumus advenae atque peregrini, sed cives sumus sanctorum, et domestici Dei (Ephes. II, 19); qui enim eramus longe, facti sumus prope in sanguine Christi (Ibid., 13). Non invideamus de longinqua regione remeantibus; quia et nos fuimus in regione longinqua, sicut Esaias docet dicens: Qui sedebant in regione umbrae mortis, lux orta est illis (Esai. IX, 2). Regio ergo longinqua, umbra est mortis: nos autem, quibus spiritus ante faciem Christus est Dominus, in umbra vivimus Christi. Et ideo dicit Ecclesia: In umbra eius concupivi, et sedi (Cant. II, 3). Ille igitur vivendo luxuriose consumpsit omnia ornamenta naturae. Unde tu qui accepisti imaginem Dei, qui habes similitudinem eius, noli eam irrationabili foeditate consumere. Opus Dei es, noli ligno dicere: Pater meus es tu (Ierem. II, 27); ne accipias similitudinem ligni; quia scriptum est: Similes fiant illis, qui faciunt ea (Psal. CXIII, 8). (Vers. 14.) Facta est fames per regionem illam. .