Fames non epularum, sed bonorum operum atque virtutum, quae sunt miserabiliora ieiunia. Etenim qui recedit a verbo Dei, esurit: Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei (Matth. IV, 4). Qui recedit a fonte, sitit: qui recedit a thesauro, eget: qui recedit a sapientia, hebetatur: qui recedit a virtute, dissolvitur. Merito ergo iste egere coepit, quia thesauros sapientiae et scientiae Dei, divitiarumque coelestium altitudinem dereliquit. Egere ergo ideo coepit, et famem pati, quia nihil prodigae satis est voluptati. Semper famem patitur sui, qui alimentis perpetuis nescit impleri. (Vers. 15.) Abiit itaque, et adhaesit uni civium. .