TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 20, 21.) Occurrit tibi, qui audit te intra mentis secreta tractantem. Et cum adhuc longe sis, videt, et accurrit. Videt in pectore tuo, accurrit ne quis impediat, complectitur quoque: in occursu praescientia est, in complexu clementia, et quasi quidam patrii amoris affectus. Supra collum cadit, ut iacentem erigat, et oneratum peccatis, atque in terrena deflexum reflectat ad coelum, in quo suum quaerat auctorem. Cadit in collum tuum Christus, ut cervicem iugo exuat servitutis, et collo tuo iugum suave suspendat. Nonne tibi videtur cecidisse in collum Ioannis, quando erat Ioannes in sinu Iesu, cervice recumbens reflexa? Et ideo Verbum apud Deum vidit; quia erectus est ad superna. Cadit in collum, cum dicit: Venite ad me, qui laboratis . . . . . et ego vos reficiam: tollite iugum meum super vos (Matth. XI, 28 et 29). Cadit ergo hoc modo, si convertaris.