TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 22.) Et iubet proferri stolam, annulum, calceamenta. Stola amictus est sapientiae, quo nuda corporis apostoli tegunt, eo quod se unusquisque convolvat; et ideo stolam accipiunt, ut corporis infirmitatem sapientiae spiritalis virtute convestiant. De Sapientia enim dictum est: Lavabit in vino stolam suam (Gen. XLIX, 11). Ergo stola spirituale indumentum, et vestimentum est nuptiale. Annulus quid est aliud, nisi sincerae fidei signaculum, et expressio veritatis? Calceamentum autem Evangelii praedicatio est; et ideo accepit sapientiam primam. Est enim et aliud mysterium quod nescit, nisi qui accepit dictorum suorum, factorumque signaculum, et quoddam munimentum bonae intentionis et cursus; necubi offendat ad lapidem pedem suum, et supplantatus a diabolo Dominicae praedicationis officium derelinquat. Haec est praeparatio Evangelii, ad coelestium cursum dirigens praeparatos; ut non in carne ambulemus, sed in spiritu.