TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Constitue mihi aliquem ex his qui sibi iusti videntur, qui trabem in oculo suo non vident, et alieni festucam vitii ferre non possunt. Quomodo indignatur, quando alicui peccatum fatenti, et diu indulgentiam deploranti venia relaxatur? Quomodo aures eius symphoniam populi spiritualem ferre non possunt? Haec est enim symphonia, quando concinit in Ecclesia diversorum actuum atque virtutum, velut variarum chordarum indiscreta concordia, psalmus respondetur, amen dicitur. Haec est symphonia quam scivit et Paulus; et ideo ait: Psallam spiritu, psallam et mente (I Cor. XIV, 13). Haec de parabola praesenti putavimus esse tractanda.