TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Nec invidemus si quis duos fratres istos velit referre ad populos duos; ut sit adolescentior populus ex gentibus tamquam Israel, cui frater maior beneficium paternae benedictionis invidit. Quod faciebant Iudaei, cum quererentur quia Christus cum gentibus epularetur; et ideo haedum, mali odoris sacrificium requisierunt. Iudaeus haedum requirit, Christianus agnum; et ideo illis Barabbas solvitur, nobis agnus immolatur. Unde apud illos fetor est criminum, apud nos remissio peccatorum, dulcis in spe, suavis in fructu. Qui haedum quaerit, exspectat Antichristum; Christus enim boni odoris est victima (Ephes. V, 2).