TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

(Vers. 53-59.) Quod vero discipulos increpavit quia ignem super eos descendere gestiebant, qui non receperant Christum: ostenditur nobis non semper in eos qui peccaverint vindicandum; quia nonnunquam amplius prodest clementia tibi ad patientiam, lapso ad correctionem (23, q. 4, cap. Quod Christus). Denique Samaritani citius crediderunt, a quibus hoc loco ignis arcetur. Simul disce quia recipi noluit ab his, quos sciebat non simplici mente conversos; nam si voluisset, ex indevotis devotos fecisset. Cur autem non receperint eum, evangelista ipse memoravit dicens: Quia facies eius erat cunctis in Ierusalem. Discipuli autem (Cf. August. lib. I de Gratia Christi, cap. 46) recipi intra Samariam gestiebant: sed Deus quos dignatur vocat, et quem vult religiosum facit. Nec discipuli peccant qui Legem sequuntur; sciebant enim et Phinees reputatum ad iustitiam, quia sacrilegos interemerat, et ad preces Eliae ignem descendisse de coelo, ut prophetae vindicaretur iniuria: sed vindicetur qui timet: vindictam non quaerit, qui non timet. Simul ostenditur nobis in apostolis fuisse merita prophetarum; quando eamdem sibi potestatem quam propheta magnus emeruit, impetrandi iure praesumunt. Et bene praesumunt quia ad sermonem suum ignis de coelo descenderet; quoniam sunt filii tonitrui.