Dominus autem mire omnia, nec illum temere se offerentem recepit: nec in hos indevote Dominum refutantes proprium, commovetur; ut ostenderet quia non habet ultionis studium perfecta virtus: nec ulla sit iracundia, ubi plenitudo est charitatis: nec excludenda infirmitas, sed iuvanda. Procul a religiosis indignatio: procul a magnanimis cupiditas ultionis: procul etiam a prudentibus inconsiderata coniunctio, et incauta simplicitas. Unde et illi dicitur: Vulpes foveas habent: nec obsequium eius admittitur, cuius non probatur officium. Circumspectum etenim fidei debet esse hospitium; ne dum infidelibus nostrae domus penetralia reseramus, in alienae perfidiae casses improvida credulitate labamur.