(Vers. 13-21.) Docet etiam graviori poenae obnoxios fore qui Evangelium non sequendum, quam qui Legem iudicaverint esse solvendam; eo quod Tyrus et Sidon si tanta operationum coelestium vidissent miracula, non despexissent remedium poenitentiae. Istam quoque vel affluentiam vel insolentiam saecularem neque coelesti muneri comparandam, neque rursus sine remedio derelinqui, cum unicuique sit subsidium poenitendi. Postremo aperit coeleste mysterium, quod placuerit Deo ut parvulis magis quam prudentibus istius mundi suam gratiam revelaret. Quod apostolus Paulus stylo pleniore digessit dicens: Nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi? Nam quoniam in Dei sapientia non cognovit hic mundus per sapientiam Deum, placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes (I Cor. I, 20 et 21).