TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Parvulum ergo accipiamus, qui se exaltare non noverit, et phaleratis sermonibus artem suae iactare prudentiae, quod philosophi plerique faciunt. Parvulus erat qui dixit: Domine, non est exaltatum cor meum, neque elati sunt oculi mei, neque ambulavi in magnis, neque in mirabilibus super me (Psal. CXXX, 1). Et ut scires parvulum hunc non aetate, non sensu fuisse, sed humilitate sua, et quadam declinatione iactantiae, addidit: Sed exaltavi animam meam (Ibid., 2). Vides quam excelsus fuerit hic parvulus, quanto virtutum sublimis vertice? Tales nos parvulos vult esse Apostolus, cum dicit: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens; sapientia enim huius saeculi stultitia est apud Deum (I Cor. III, 18 et 19). .