Non mediocris iste Samaritanus, qui eum quem sacerdos, quem levita despexerat, non etiam ipse despexit. Nec vocabulo sectae despicias, quem verbi interpretatione miraberis; Samaritani etenim vocabulo custos significatur. Hoc habet interpretatio. Et quis est custos, nisi ille de quo dictum est: Custodiens parvulos Dominus (Psal. CXIV, 6)? Itaque sicut Iudaeus alius in littera, alius in spiritu: ita et Samaritanus, alius foris, alius in occulto. Hic ergo Samaritanus descendens quis est? Scilicet: Qui descendit de coelo, et qui ascendit in coelum, Filius hominis qui est in coelo (Ioan. III, 13)? Videns semivivum, quem nemo potuerat ante curare, sicut illam quae cursu sanguinis profluens, in medicis erogaverat omne patrimonium suum: Venit secus eum (Luc. VIII, 43 et 44), hoc est, factus est compassionis nostrae susceptione finitimus, et misericordiae collatione vicinus. (Vers. 34.) Et alligavit vulnera eius, infundens oleum et vinum. .