Multa medicamenta medicus habet iste, quibus sanare consuevit. Sermo eius medicamentum est. Alius eius sermo constringit vulnera, alius oleo fovet, alius vinum infundit. Constringit vulnera austeriore praecepto, fovet remissione peccati, sicut vino compungit denuntiatione iudicii. (Ibid.) Et imposuit, inquit, in iumentum suum. .