TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quis liber est, inquit, iste repudii matris vestrae, quo dimisi eam (Esai. L, 1)? Audisti repudium, crede coniugium. Audisti quid Iudaeorum plebi ipse vir dicat: Ecce in iniquitatibus vestris venditi estis, et in peccatis vestris dimisi matrem vestram (Ibid.). Mane ergo tu in domo patris, mane cum sponso, enitere ut placeas viro. Mens quae credidisti Deo, esto fortis mulier, qualis illa vel anima ecclesiastica, vel Ecclesia, de qua dicit Salomon: Mulierem fortem quis inveniet (Prov. XXXI, 10)? Pretiosior autem est lapidibus pretiosis, quae talis est: confidit in ea vir suus Ibid. , 11). Videamus quid haec viro faciat suo, quod opus eius, quod sit obsequium, cur confidat in ea Christus.