TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Bona uxor virum suum vestit. Vestiat Iesum fides nostra corpore suo, vestiat carnem suam divinitatis suae gloria: sicut et illa bina vestimenta fecit viro suo (Ibid., 22 et seq.); ut et in praesenti et in futuro saeculo honorificet eum. Non mediocris haec femina, cuius tale textrinum est; quam non mollia lanae fila carpentem, sed pretiosae virtutis pensa tractantem vir eius inveniat; quae manus extollat in noctibus, et ad libram dirigat opus, morumque suorum pondus examinet, gestorum quoque noverit servare mensuram, gloriosi subtegmen laboris intexens; sollicita quando vir redeat, anxia atque suspirans, et iam cum viro suo esse desiderans, dicens: Moras facit vir meus venire, festinabo ipsa ad eum; occurram ei facie ad faciem, cum venire coeperit in gloria sua.