TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Veni, Domine Iesu, ut invenias sponsam tuam, non contaminatam, non adulteratam, quae non violaverit domum tuam, non mandata neglexerit. Dicat tibi: Inveni quem dilexit anima mea (Cant. III, 4): introducat te in domum vini (vinum enim (Psal. CIII, 15) laetificat cor hominis), inebrietur in spiritu, agnoscat mysterium, loquatur oraculum. (Vers. 19.) Homo autem quidam dives induebatur purpuram. .