TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Si quis etiam in tecto est positus, hoc est, superiora iam domus suae, eminentiumque virtutum culmen ascendit, ad terrena mundi huius opera non recidat. Novi enim tectum in quo Rhaab illa typo meretrix (Iosue II, 1 et seq.), mysterio Ecclesia sacramentorum consortio populis copulata gentilibus, exploratores quos Iesus direxit, abscondit: qui si ad inferiora descendissent domus, ab exploratoribus qui ad corripiendos eos missi fuerant occidissent. Tectum ergo sublimis est mentis officium, animaeque fastigium, quo nuda corporis operitur infirmitas. Unde mihi videtur etiam paralyticus ille idcirco esse sanatus (Marc. II, 3), quia a quatuor iuvenibus demissus e tecto est; quia a quatuor adminiculo virtutum, prudentiae, fortitudinis, temperantiae, atque iustitiae, ad pedes Christi alta quadam se ratione subiecit. Nihil enim excelsius humilitate, quae tamquam superior nescit extolli, quia nemo id affectat, quod infra se iudicat.