TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Sed quoniam in iudicio versamur, non digrediamur a tecto; ne dum vasa quae in domo sunt, auferre cupimus, capiamur. Non enim in omni domo sunt vasa aurea et argentea, sed in plerisque sunt lignea: nec omnis domus plena; sunt enim et vacuae, quas novit propheta qui dixit: Quid factum est tibi nunc, quia ascendisti in domos vacuas? Impleta est civitas clamantium (Esai. XXII, 1 et seq.). Et subiecit: Omnes principes tui fugerunt, quicumque in te vulnerati sunt, et ad perfidiam de fide lapsi sunt. Vulneratus est Sabellius, vulneratus est Valentinus, vulneratus est Arius; in domo enim vacua sunt reperti.