TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo Qui in tecto est, non descendat: et qui in agro est, non revertatur retro. Unde intelligam quid sit ager, nisi ipse me doceat Iesus, dicens: Nemo mittens manum in aratrum, et respiciens retro, aptus est regno coelorum (Luc. IX, 62)? Otiosus in villa sedet, laboriosus in agro seminat: debilis ad focum, fortis ad aratrum. Bonus odor agri; odor enim Iacob odor agri pleni (Gen. XXVII, 27). Ager plenus est florum, plenus est fructuum diversorum. Ara igitur agrum tuum, si vis dirigi ad Dei regnum. Floreat tibi bonorum seges fecunda meritorum. Sit Vitis abundans in lateribus domus tuae, et novella olivarum in circuitu mensae tuae (Psal. CXXVII, 3). Dicat anima tua Christo, fertilitatis suae iam conscia, et seminata Dei verbo, spiritalibus quoque inarata culturis: Veni, frater meus, exeamus in agrum (Cant. VII, 11). Ille respondeat: Introivi in hortum meum, soror mea sponsa: vindemiavi myrrham meam (Cant. V, 1). Quae enim melior quam fidei vindemia, qua resurrectionis fructus reconditur, qua perpetuae laetitiae fons rigatur? .