TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Vis domum videre plenam? Sequere Petrum, cum esuriret ad domus seperiora gradientem (Act. X, 9): ibi agnovit mysterium Ecclesiae congregandae; ut gentilem populum non iudicaret immundum, quem fides posset ab omni mundare contagio. Vasa autem de luto sunt: ergo vas corpus est. Et ideo cave ne desiderio corporis, praeclara mentis studia derelinquas. Si Petrus non accepit mysterium in inferioribus positus, tu quemadmodum accipies? Ille accepit, quia ascendit, ut evangelizaret Dominum, passionem corporis non timeret.