Istae sunt igitur operantes in agro nostro, quarum altera bonum fructum diligentia dat, altera amittit incuria, quam sanguinem Legislator appellat, dicens: Anima omnis carnis, sanguis eius (Levit. XVII 14). Quo plerique referunt etiam illud quod scriptum est: Non manducabis carnem in sanguine (Gen. IV, 9); ne vulneribus animae cruentatas corporis voluptates, refectionis potius loco, quam reatu sanguinis aestimemus, quos oportet Dei verbo refici. Est ergo cibus refectionis, est cibus sanguinis; sicut enim caro Domini vere est cibus, ita sanguis vere noster est potus (De Consec. dist. 2, cap. In quibus, § Est cibus). Bonam ergo de nostris operibus escam Domino suggeramus; ne rursus cum venerit, et sicut in illa ficu pomum non invenerit, nostrorum meritorum infecunditate ieiunus propositum pietatis avertat, dicens ad illam animam quam nudam pomorum repererit, et sanguine cruentatam: Numquam ex te fructus nascatur in sempiternum (Matth. XXI, 19). Est ergo anima carnis omnis sanguis eius. Est etiam praestabilior anima, de qua dixit Deus: Omnes animae meae sunt: sicut anima patris, ita etiam anima filii mea est (Ezech. XVIII, 4).