Nec illud praetereat ut duos populos interpretemur, id est, quod in hoc mundo qui agro frequentissime comparatur, duo populi sint, unus credentium, alter qui non credit, relaturi meritorum vicem suorum; et ideo alter qui fidelis est, assumatur; alter qui infidelis, relinquatur. Duae autem illae molentes, duae animae, vel certe Ecclesia atque Synagoga; non enim una tantum figura, sed multiplex in divinis Scripturis esse consuevit; ut unus sermo plures species comprehendat. Itaque mens carnis, et anima carnis, et synagoga id triticum colligunt, et eam similaginem molunt, quae offertur in vanum: mens autem quae iuncta est animae, et anima quae receptrix est salutaris verbi, vel Ecclesia Dei, excolunt et molunt verae legis similaginem spiritalem; unde etiam panes propositionis fiunt, quos soli sacerdotes edunt, quibus puriorem panem manducare praescriptum est (Levit. XXIV, 8), illum utique qui descendit de coelo (Ioan. VI, 31). Omnes autem sumus, si merita nostra patiantur, iustitiae sacerdotes, qui unctione laetitiae in regnum et sacerdotium consecramur.