TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Ergo ita exerceamus et colamus agrum nostrum in istius culturae munere constituti; ut in illa superiore Hierusalem, ubi legis custodia vera celebratur, habeamus similaginem de manipulis nostris, quos beati qui potuerint congregare: Ut venientes veniant in exsultatione, tollentes manipulos suos (Psal. CXXV, 6). Isti igitur fructus sunt spiritales, et felices veri proventus laboris, qui nullo inutili imbre madefiant: fructus autem carnis corruptelae obnoxius est; et ideo qui carnalia seminaverit, carnalia et metet (II Cor. IX, 6). De agro vero quid dicam, cum manifestum sit in opere cultoris vel laudem esse, vel culpam? (Vers. 36). Et respondentes dixerunt: ubi, Domine? .