Itaque prius quae sint aquilae coniiciamus, ut quod sit corpus definiamus. Iustorum enim animae aquilis comparantur, quod alta petant, humilia derelinquant, longaevam ducere ferantur aetatem. Unde et David animae suae dicit: Renovabitur sicut aquilae iuventus tua (Psal. CII, 5). Si igitur intelleximus aquilas, de corpore iam dubitare non possumus, maxime si meminerimus quod a Pilato Ioseph corpus acceperit (Ioan. XIX, 38). Nonne tibi videntur aquilae circa corpus Maria Cleophae, et Maria Magdalene, et Maria mater Domini, apostolorumque conventus circa Domini sepulturam? Nonne tibi videntur aquilae circa corpus, quando veniet cum intelligibilibus nubibus Filius Hominis: Et videbit eum omnis oculus, et qui eum compunxerunt (Apoc, I, 7)? .