TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Est etiam (De Consecr. , dist. 2, cap. In quibus, § Est etiam) corpus de quo dictum est: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ioan. VI, 56). Circa hoc corpus aquilae sunt, quae alis circumvolant spiritalibus. Sunt et circa corpus aquilae quae credunt Iesum in carne venisse; quia omnis spiritus qui confitetur Iesum Christum in carne venisse, de Deo est (I Ioan. IV, 7). Ubi ergo fides, ibi sacramentum, ibi diversorium sanctitatis. Est etiam corpus Ecclesia, in qua per baptismi gratiam renovamur spiritu, et occidua senectutis in redivivas reparantur aetates. (PL 15 1782B) Cap. XVIII (Cap. XVIII. - Vers. 16.) Sinite pueros venire ad me, et nolite eos vetare; talium est enim regnum Dei. .