TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Quis est ergo puer imitandus apostolis Christi, num unus ex parvulis? Haec igitur virtus apostolorum? Quis ergo puer? Ne forte ille de quo Esaias dicit: Puer natus est nobis, filius datus est nobis (Es. IX, 6)? Ipse enim tibi puer dixit: Tolle crucem tuam et sequere me (Matth. XVI, 24). Et ut agnoscas puerum: Cum malediceretur, non remaledixit; cum percuteretur, non repercussit (I Pet. II, 23); haec est enim perfecta virtus. Itaque et in pueritia est quaedam venerabilis morum senectus, et in senectute innocens pueritia: Senectus enim venerabilis est, non diuturna, nec numero annorum computata, cani autem sunt sensus hominis, et aetas senectutis vita immaculata (Sap. IV, 8 et 9). Unde et scriptum est: Laudate, pueri, Dominum, laudate nomen Domini (Ps. CXII, 1); quia nemo nisi perfectus laudat Dominum. Nemo enim dicit Dominum Iesum, nisi in Spiritu sancto (I Cor. XII, 3).