Quod videtur de Ecclesiae populo prophetatum, qui iunior seniorem populum Iudaeorum virtutis studiis anteivit. Et ideo illud: Ecce ego et pueri mei quos dedisti mihi (Esai. VIII, 18). Isti sunt pueri qui Dominum pullo asinae supervectum propheticis vocibus prosequentes, redemptionem gentium venisse dicebant (Matth. XXI, 15): isti sunt pueri vel infantes qui Christi illa ubera super vinum haustu pleniore suxerunt. Ex ore enim infantium et lactentium perfecisti laudem (Ps. VIII, 3).