TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Durum itaque aliquibus et immite videri potest, quod discipuli ad Dominum infantulos adire prohibebant, nisi vel mysterium intelligas, vel affectum; neque enim id invidae in pueros mentis asperitate faciebant, sed sedulae servitutis obsequia Domino deferebant, ne comprimeretur a turbis. Denique alibi scriptum est: Magister, comprimunt te turbae (Luc. VII, 45). Respuenda quippe est utilitas nostra, ubi divinitatis iniuria est. Ergo fugiamus superbiam, sequamur puerilem simplicitatem; quia veritas adversaria superbiae, simplicitas autem concurrens veritati, in ipsa humilitate sublimis. Non enim in abiecto corde habitat Deus, sed sicut tradiderunt nobis prophetae: Thronus virtutis exaltatus est (Ierem. XVII, 12); in eo scilicet cuius elevatur sapientia ad altitudinem veritatis. Nec sicut Cain fraterna specie dolum percussoris abscondat; sed foris intraque sit frater. Haec in affectu. In mysterio autem, quia prius salvari populum Iudaeorum, ex quo et secundum carnem nati fuerant, gestiebant, sed et pro Chananaea muliere supplicarunt (Matth. XV, 23). Sciebant ergo mysterium, quod utrisque populis vocatio deberetur, sed fortasse adhuc ordinem nesciebant.