TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Magna vis, magnum pondus in verbis. Quibus enim verbis aliis vehementius exprimeret, non debere iactare se divitem in divitiis suis, quam talibus quibus definitur contra naturam esse dives misericors? Aufer mihi lenocinia fucumque verborum, quae solent enervare sententias. Lactari non debuit iste, sed frangi, qui misericordiam respuebat. Tamen si quos verborum magis ornamenta quam sensus virilis et naturalis quidam habitus et forma delectant: quod boni faciunt petitores in uxore ducenda, ut mores discutiant, non decorem; nec aspectus offensione revocentur, cum virtute animi provocantur: hi quoque in verbis mysterium quaerant, quod est mens quaedam et anima verborum; nec in mysterio verba discutiant.