TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Camelus ergo in typo populus gentilis accipitur, quem leo ille quaerens quem devoret, onustum thesauro propheticis agitat speciebus in desertum: in tribulatione enim et angustia leo et catulus leonis, aspides et progenies aspidum volantium ferebant in asinis et camelis divitias suas (Esai. XXX, 6). Et bene camelus pro gentili figuratus est populo; quia superstitionis deformitate degenerans, priusquam crederet populus nationum, belluinae speciem foeditatis, absurda vestigia, ora turpia praeferebat. Facilius igitur iste peccator per viam intravit angustam (quae est via Christi, qui per proprii corporis passionem mortis penetrans viam, velut acus redintegravit scissa quaedam nostrae vestimenta naturae) quam populus Iudaeorum dives in Lege, egenus in fide, praeruptus in furore, probrosus in crimine.