TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Venditores quoque ovium et boum (Ioan. II, 15) eos puto, qui de labore alieno vel simplicitate, foedi auctionatores quasdam nundinas aucupantur: aut quia oves eiiciuntur et boves, columbae iubentur auferri, populus videtur Iudaeus excludi; Ephraem enim sicut columba, quod eorum Dominus et successiones oderit et labores (Ose. VII, 11). Aes effunditur, ut gratia colligatur: mensa nummulariorum evertitur, ut Domini subrogetur: ara deiicitur, ut erigantur altaria.