TheoFonsAt the sources of the faith

Exposition of the Gospel of Luke

EXLU · Ambrose of Milan · 389 · EN · 1068 paragraphs · Psalms: Vulgate · la.wikisource.org ↗

Atque hoc non aliqua succintus manu divitiisque faciebat (Ioan. II, 15), sed flagello de restibus caedebat turbas, et nullus resistere audebat. Et nunc virga utitur, nunc flagello ( virga enim recta est (Psal. 44, 7), virga regni tui ): virga, ut corrigat; flagello, ut suadeat. Directa illic: hic moralis quasi inflexa praeceptio, qua peccatoris conscientia velut lento verbere flagellatur; alii sunt enim terrores prophetici, aliae apostolicae suasiones: in utroque tamen unius verbi est disciplina. Et ideo flagellum de restibus fecit; quia Funes ceciderunt, inquit, mihi in praeclaris: etenim haereditas mea praeclara est mihi (Psal. XV, 6); funes enim dicuntur, quibus agrimensores metandorum limites partiuntur agrorum. Et ideo tamquam bonus agrimensor Synagogae terminos distinguebat et Ecclesiae, sacrilegos de templo iubebat exire. Novus enim venerat feracium metator animarum, qui agrorum genera, non spatia metaretur.