TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · IT · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Genus humanum novum aevum ingressum est ubi technologiae dominium nobis binam optionem praebet. Heredes sumus duorum saeculorum in quibus ingentes series habentur mutationum in re technica: machinamentum motorium vapore actum, ferrivia, telegraphum, electrica vis, autocinetum, aëroplanum, industriae chimicae, medicina hodierna, disciplina informatica ac recentiore tempore digitalis rerum commutatio, ars robotica, biotechnologiae et nanotechnologiae. Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”. 81Ioannes Paulus II, Allocutio ad mathematicarum et naturalium scientiarum cultores habita, Hirosimae (25 Februarii 1981), 3: AAS 73 (1981), 422. Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”. 82Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 69: AAS 101 (2009), 702. Technologia finem imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant. Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis. Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui reppererunt optiones pro tolerabili progressione?

Bene ordinata technoscientia non solum res magni pretii revera efficere potest ut melior reddatur humanae vitae qualitas, incipiendo a domesticis rebus usque ad magna vehicula, pontes, aedificia, publicos locos. Pulchrum etiam gignere valet atque hominem materiali mundo involutum ad pulchritudinis ambitum proicere. Num negari potest aëroplani aut quorundam caeliscalpiorum species? Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum instrumentorum effecta. Hoc modo a pulchritudinis artificis desiderio nec non ab illo qui eam contemplatur pulchritudinem ad quandam vere humanam plenitudinem pervenitur.

Attamen ignorare non possumus atomicam vim, biotechnologiam, disciplinam informaticam, ipsius nostri DNA, compendiariis litteris sic appellati, cognitionem aliasque facultates quas acquisivimus, nobis formidandum imperium praebere. Quin immo, iis qui cognitionem detinent ac praesertim ea utendi dominatum oeconomicum, eae permagnum dominationem praebent super totum humanum genus superque mundum universum. Homines numquam tale imperium super se ipsi habuerunt, atque nulla cautio datur eos bene illud adhibituros, in primis si consideratur quomodo illo utantur. Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera. Cuius est cuiusque in manus potest incidere tantum imperium? Perniciosum est periculum ne illud ad parvam humani generis partem pertinere possit.

Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, 83Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 87. proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia. Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, 84Ibid., 81. quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet. Quaeque aetas excolere studet quandam exiguam sui conscientiam suos agnoscendi limites. Hanc ob rationem fieri potest ut hodie genus humanum provocationum quae adsunt gravitatem haud percipiat, atque “facultas hominis imperium male adhibendi constanter augescit”, cum “libertatis normae desunt, sed solum opinatae utilitatis securitatisque sunt necessitates”. 85Ibid., 87-88. Homo non est plane liber. Libertas eius infirmatur cum ad caecas vires rationis expertes, proximas necessitates, immodicum sui amorem, feritatem se tradit. Hoc sensu nudus est et expositus coram sua ipsa potestate quae usque crescit, nulla habens elementa ad eam continendam. Ei praesto esse possunt quaedam leves machinationes, tamen asserere possumus eum non habere prorsus solidam ethicam, culturam ac spiritalitatem quae revera ei praebeant limitem eumque intra clarum sui ipsius dominatum contineant.

Notes

  1. 81. Ioannes Paulus II, Allocutio ad mathematicarum et naturalium scientiarum cultores habita, Hirosimae (25 Februarii 1981), 3: AAS 73 (1981), 422.
  2. 82. Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 69: AAS 101 (2009), 702.
  3. 83. Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, Würzburg 1965, 87.
  4. 84. Ibid., 81.
  5. 85. Ibid., 87-88.