TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · IT · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Res politica oeconomiae non est subdenda, quae technocratiae imperanti et specimina efficientiae demonstranti se tradere non debet. Hodie, de bono communi cogitantes, procul dubio necesse habemus ut res politica et oeconomia colloquentes vitae sine cunctatione inserviant, praesertim vitae humanae. Quod argentariae quacumque ratione servantur, quodque pretium populis est solvendum, absque firma deliberatione recognoscendi atque totum propositum reformandi, absolutus rei nummariae dominatus confimatur, quae nihil in posterum consequetur quaeque, post diuturnam, sumptuosam vanamque curationem, novas tantum difficultates afferre potest. Rei nummariae discrimen annis MMVII-MMVIII occasionem praebuit ut nova oeconomia susciperetur, quae studiosior esset moralium principiorum, atque mercatorium rei nummariae opus nec non virtuales divitiae denuo componerentur. Sed nihil contra factum est, ut rationes obsoletae, mundum adhuc moderantes, iterum ponderarentur. Quae efficiuntur non semper sunt rationalia, quae saepe oeconomicis variationibus sociantur, quibus fructus aliter aestimantur atque re valent. Ex eo evenit ut saepenumero quaedam merces plus aequo gignantur, ambitali impactione haud necessaria addita, quae eadem opera multis regionum oeconomiis detrimentum affert. 133Cfr Conferentia Episcopalis Mexicana. Commissio Episcopalis de Cura Pastorali sociali, Jesucristo vida y esperanza de los indígenas y campesinos (14 Ianuarii 2008). Subitaneus rei nummariae auctus plerumque est quoque subitaneus proventus auctus. Itaque quod firma voluntate non agitur est oeconomiae realis argumentum, quae efficit ut varientur atque bona effecta meliora reddantur, societates bonis gignendis congruenter operentur, parvae mediaeque societates augeantur atque opus praebeant.

Hac in re oportet memoria semper teneatur “ambitalem tutelam per rationem tantum nummariam impendiorum ac beneficiorum praestari non posse. Ambitus ad bona illa pertinet quae mercatus rationes tueri aut congruenter promovere non valent”. 134Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 470. Iterum vitetur oportet magica mercatus opinio, quae putat quaestiones per auctum societatum aut singulorum lucrum expediri. Num re cogitari potest illum, qui flagranter maximis lucris studeat, ambitalibus effectibus detineri, quos ad proximas generationes transferat? Intra quaestus ordinem nullus datur locus naturae ordinibus, temporibus ipsius degradationis ac regenerationis, implicatis oecosystematibus, quae graviter hominibus operantibus vitiari possunt. Praeterea cum de biodiversitate fit mentio, summum respicitur uti copia oeconomicarum opum, quae adhiberi potest, at serio animo verum rerum pondus, earum momentum apud personas et culturas, commoditates necessitatesque pauperum non considerantur.

Cum tales quaestiones agitantur, nonnulli ceteros insimulare perinde nituntur, quasi irrationaliter progressum et humanum provectum cohibere studeant. At nobis est persuadendum: cum praestitutus productionis consumptionisque ordo tardatur, alius progrediendi ac provehendi modus praeberi potest. Conatus ad tolerabilem naturalium opum usum non sunt inutile impendium, sed bonorum collocatio, quae alia oeconomica beneficia brevi offerre potest. Si haud anguste conspicimus detegere possumus magis innovatae productionis variationem, minore impactione ambitali cum efficiatur, emolumenti multum afferre posse. Aditus ad varias opportunitates non est intercludendus, quae non postulant ut humanum ingenium cohibeatur eiusque progressus studium, sed potius ut talis vis nova ratione dirigatur.

Exempli gratia, productionis progressus cursus magis ingeniosus meliusque ordinatus disparitatem emendare potest inter immodicam rerum consumendarum technologicam tractationem atque modicum ad prementes quaestiones hominum expediendas usum; quaedam genera res sapienter quaestuoseque iterum adhibendi, recuperationis functionalis atque multiplicati usus gignere potest; efficacem virium usum in urbibus amplificare potest. Productionis diversitas ad creandum ac novandum complures humano intellectui praebet facultates, dum ambitum tuetur atque operandi plus dat opportunitatis. Fecunda esset ista operositas hominis nobilitatem rursus concitatura, quia dignius est intellectu uti, simul cum audacia ac responsalitate, ut provectus tolerabilis aequique genera reperiantur, ampliore habita notione vitae qualitatis. At contra minus est dignum et ingeniosum leviusque instare ut vastationis naturae inveniantur formae, oblaturae tantum consumendi ac subitaneum profectum habendi facultates.

Quidquid est, si hinc tolerabilis progressus novas crescendi rationes secum feret, illinc, coram avido inconsideratoque incremento, quod multa per decennia est productum, est cogitandum de remorando gradu, quibusdam rationabilibus finibus ponendis, vel retrocedendo, antequam nimis sero sit. Scimus intolerandum esse morem illorum qui consumunt ac magis magisque vastitatem faciunt, dum alii adhuc propriae humanae dignitati vitam accommodare non valent. Quam ob rem tempus est decrementum quoddam in aliquibus orbis partibus opibus susceptis tolerare, ut aliis in partibus sanum incrementum obtineatur. Ait Benedictus XVI: “Necesse est ut societates technologice cultae consuetudinibus temperatis favere velint, propriam energiae consumptionem imminuentes eiusque usus meliores facientes condiciones”. 135Nuntius de Die mundiali Pacis 2010, 9: AAS 102 (2010), 46.

Ut novae progressus rationes exstent, necesse habemus ut “ex toto progressus ratio immutetur”, 136Ibid. quod secum fert officii conscientia cogitare “de re oeconomica eiusque finibus, ad ipsius infirmitates ac depravationes emendandas”. 137Ibid., 5: p. 43.Per mediam viam naturae curam nummariis copiis, vel ambitum servandum progressui conciliare non sufficit. Hoc de argumento mediae viae parum tantum ruinam remorantur. Agitur modo de progressu iterum finiendo. Technologicus oeconomicusque progressus qui meliorem mundum et vitae qualitatem integre superiorem non relinquit, progressus haberi non potest. Ceterum personarum realis vitae qualitas pluries extenuatur – propter ambitum in deterius mutantem, humilem alimentorum qualitatem vel exhaustas quasdam opes – intra rei oeconomicae augmentum. Hac in provincia tolerabilis incrementi sermo saepenumero mentem avertit datque excusationem, qui bona exhaurit sermonis oecologici intra rei nummariae ac technocratiae fines, atque inceptorum socialis ambitalisque responsalitas in quandam seriem rationis mercatoriae et simulacrorum plerumque contrahitur.

Principium maximi obtinendi profectus, quod a qualibet alia consideratione abduci vult, quaedam est depravata rei oeconomicae opinio: si productio augetur, parum interest an detrimento futurarum opum vel ambitus salutis id accidat; si silva quadam excisa productio augetur, nemo hac in computatione damnum metitur, quod territorium in solitudinem redigit, biodiversitatem vastat aut contaminationem auget. Hoc nimirum vult societates profectus obtinere computantes ac solventes minimam expensarum partem. Unus ethicus putari mos potest, cum fit “ut impendia oeconomica et socialia, ex communium opum naturae usu exorta, translucida agnoscantur ratione ac plene sustineantur ab omnibus qui iisdem perfruuntur, non autem ab aliis populis vel a venturis generationibus”. 138Bendictus XVI, Litt. enc . Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 50: AAS 101 (2009), 686.Instrumentalis rationalitas, quae immotam solummodo secum fert realitatis analysim, illius momenti considerata necessitate, adest tum cum ipse mercatus opes impertitur, tum cum id efficit ordinans Status.

Qui rei politicae est locus? Memoria subsidiarietatis principium repetimus, quod libertatem tribuit ad praesentes facultates omnibus in ordinibus explicandas, sed eodem tempore a potentioribus erga bonum commune responsalitatis plus postulat. Verum est hodie nonnullos oeconomicos ordines plus pollere quam ipsos Status. At res oeconomica sine re politica probari non potest, quae aliam logicam conciliare non valeat, varias species moderaturam hodierni discriminis. Logica, in qua nullus est locus sincerae ambitus sollicitudinis, eadem est in qua nulla est sollicitudo de debilioribus involvendis, quia «in vigenti specimine “felicis exitus” ac “privatae rationis” pecuniam collocare insanum videtur, ut ii qui tardantur, debiles vel minus habentes vitae decursu prosperare possint». 139Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 209: AAS 105 (2013), 1107.

Re politica opus est nobis quae lato prospectu cogitet, atque omnibus ex partibus rem aggrediatur, per dialogum variarum disciplinarum diversas complectens discriminis facies. Ipsa res politica pluries suae infamiae responsalis est, propter corruptelam atque defectum bonarum politicarum actionum publicarum. Si Status suum officium quadam in regione non exsequitur, quidam oeconomici coetus benefactores videri possunt ac re habere potestatem, cum sibi dari a quibusdam legibus vacationem sentiant, ut perveniant ad varias scelerum instructorum species, personarum commercium, stupefactivorum medicamentorum commercium et violentiam, quae difficulter eraduntur. Si res politica perversam logicam frangere non valet, ac praeterea vanis sermonibus implicatur, magnas hominum quaestiones neglegere pergemus. Realis immutationis ordo requirit ut omnes processus denuo considerentur, quoniam non sufficit oecologicas leves considerationes inserere, dum logica non excutitur, hodiernae culturae subdita. Sana res politica sibi hoc certamen instituere debet.

Res politica et oeconomica alia in aliam refert culpam, quod ad paupertatem et ambitalem degradationem attinet. Sed illud postulat ut proprios errores agnoscant nec non mutuae actionis reperiant genera ad bonum commune obtinendum. Cum alteri oeconomicae utilitati solum studeant, alteri dominatui servando augendoque flagranter operam dent, supersunt contentiones vel dubiae pactiones, ubi minus interest utriusque partis ambitum servare ac debiliores curare. Etiam hic principium valet “unitatem concertationem superare”. 140Ibid., 228: AAS 105 (2013), 1113.

Notes

  1. 133. Cfr Conferentia Episcopalis Mexicana. Commissio Episcopalis de Cura Pastorali sociali, Jesucristo vida y esperanza de los indígenas y campesinos (14 Ianuarii 2008).
  2. 134. Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 470.
  3. 135. Nuntius de Die mundiali Pacis 2010, 9: AAS 102 (2010), 46.
  4. 136. Ibid.
  5. 137. Ibid., 5: p. 43.
  6. 138. Bendictus XVI, Litt. enc . Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 50: AAS 101 (2009), 686.
  7. 139. Adhort. ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 209: AAS 105 (2013), 1107.
  8. 140. Ibid., 228: AAS 105 (2013), 1113.