TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · IT · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Humanus naturalisque ambitus una simul detrimentum patiuntur atque de ambitus detrimento congruenter agere nequimus nisi causas consideraverimus, quae ad humanum socialeque detrimentum spectant. Re quidem vera ambitus societatisque detrimentum peculiariter debiliores orbis terrarum afficit: “Cum communis ordinariae vitae experientia, tum scientifica inquisitio planum faciunt graviores effectus omnium ambitus aggressionum pauperiores gentes afficere”. 26Conferentia Episcoporum Bolivianorum, Epistula pastoralis de ambitu et humana in Bolivia progressione El universo, don de Dios para la vida (2012), 17. Exempli gratia, consumpta piscium copia potissimum eos afficit qui propria navicula victum quaeritant, qui alio modo obtineri non potest; aquae pollutio praesertim pauperiores contingit, qui aquam in lagoenis servatam emere non possunt; atque maris aucta aqua peculiarem in modum gentes maritimas afficit pauperes factas, quibus facultas non est alio eundi. Hodiernarum inaequalitatum affectio manifestatur in immaturo quoque interitu multorum pauperum, in contentionibus quae deficientibus opibus excitantur nec non in compluribus aliis difficultatibus quae non satis in mundi rebus agendis reperiuntur. 27Cfr Conferentia Episcoporum Germaniae. Commissio pro Rebus Socialibus, Der Klimawandel: Brennpunkt globaler, intergenerationeller und ökologischer Gerechtigkeit (Septembris 2006), 28-30).

Considerare volumus saepe perspicuam abesse conscientiam quaestionum quae distractos praecipue occupant. Maiorem partem ipsi designant terrarum orbis, innumerae quidem personae. De quibus hodie in politicis oeconomicisque internationalibus disputationibus agitur, sed plerumque eorum difficultates quaedam esse appendix videntur, quaestio quidem, quae fere ex officio aut leviter tractatur, nisi si merum “damnum finitimum” ipsae considerantur. Enimvero cum re fieri debent, saepenumero novissimum locum obtinent. Hoc accidit quod artem exercentes, publicae opinionis relatores, communicationis instrumenta et dicionum sedes procul ab eis reperiuntur, in segregatis urbium locis, eorum quaestionibus haud proxime perspectis. Vivunt et ratiocinantur a commoditate sumentes initium cuiusdam progressionis vitaeque qualitatis, quae maiori mundi parti populorum praesto non sunt. Eo quod physica contagio et conventio desunt, quibus interdum nostrarum urbium dissolutio favet, id conscientiam inurere ac realitatis partem per fragmentarias inquisitiones neglegere iuvat. Id nonnumquam cum “viridi” sermone nectitur. Attamen hodie facere non possumus quin agnoscamus verum oecologicum propositum semper fieri sociale propositum, quod in disputationibus de ambitu iustitiam complecti debet, ut tam terrae clamor quam clamor pauperum audiatur.

Potius quam pauperum negotia agant et de mundo diverso cogitent, nonnulli tantummodo de imminuendo natorum numero sollicitantur. Nec desunt internationales conatus in Nationes ad prosperitatem progredientes, qui oeconomica subsidia quibusdam politicis actionibus “procreationis salutis” subdunt. Attamen “si quidem verum est populos opesque quae praesto sunt inaequabiliter distributa progressioni tolerabilique ambitus usui obstare, agnoscendum est populorum incrementum cum integro solidalique progressu plane coniungi posse”. 28Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 483. Si populorum incrementum et non rerum consumendarum extrema selectaque nonnullorum immoderatio arguitur, id agitur ut quaestio non dissolvatur. Sic volunt hodiernam distribuendi rationem ratam habere, qua minor pars sibi ius vindicat quadam ex mensura consumendi, quae ad omnes transferri non potest, cum terrarum orbis talis consumptionis ne eiectamenta quidem continere possit. Praeterea novimus tertiam fere alimentorum confectorum partem pessumdari, atque “egestus cibus veluti pauperum ex mensa detractus consideratur”. 29Catechesis (5 Iunii 2013): Insegnamenti 1/1 (2013), 280. Quidquid est, certum est in populis secundum regiones distribuendis inaequalitatem esse considerandam, sive pro nationibus sive pro toto mundo, quandoquidem aucta consumptio implicatas regionum condiciones fert, propter quaestionum coniunctionem, quae cum ambitali contaminatione, vecturis, eiectamentis elaborandis, opibus amissis, vitae qualitate nectuntur.

Inaequalitas non modo singulos homines afficit, verum etiam integras Nationes, atque impellit ad ethicam internationalium relationum cogitandam. Adest enim verum “oecologicum debitum”, potissimum inter septentrionalem et meridianam orbis partem, quod cum perturbationibus mercatus oecologicum ambitum deformantibus, nec non cum inaequli naturalium usu opum sociatur, quibus nonnullae Nationes historice fruuntur. Quaedam evectae naturales materiae primariae, quae dicuntur, ut mercatibus septentrionalium Nationum, industriis pollentium, satisfieret, locis damna adportarunt, sicut contaminationem hydrargyrio auri in fodinis vel in aerariis fodinis dioxido sulphuris. Peculiarem in modum ambitalis spatii usus est ponderandus in toto orbe terrarum, ad eiectamenta gasiosa deponenda, quae superioribus duobus saeculis sunt acervata atque condiciones quasdam induxerunt, quae nunc omnes mundi Nationes afficiunt. Calefactio, quam immanis nonnullarum divitum Nationum consumptio concepit, pauperiora terrae loca afficit, in Africa potissimum, ubi calor auctus una cum siccitate valde pernicioseque culturae proventibus nocet. Huic damna adduntur quae dant solida fluxaque venenata eiectamenta in Nationes ad prosperitatem progredientes allata nec non polluens industria societatum, quae in Nationibus minus progredientibus operantur, quod facere non possunt in Nationibus quae opes capitales praebent: “Animadvertimus societates sic operantes saepe esse multinationales, quae hic faciunt quod in Nationibus progressis vel in primo mundo, qui dicitur, agere non sinuntur. Plerumque cum ab opere cessant et de loco decedunt, gravia hominum ambitusque damna relinquunt, ut laboris vacuitatem, vicos sine vita, nonnullas naturales copias exhaustas, silvas excisas, agriculturam locique pastionem ad inopiam redactas, crateres, colles absumptos, flumina polluta et nonnullas sociales operas, quae sustineri iam non possunt”. 30Episcopi Regionis Patagonia-Comahuae (in Argentina), Mensaje de Navidad (Decembris 2009), 2.

Debitum exterum pauperum Nationum instrumentum factum est inspectionis, sed idem de oecologico debito non fit. Multifarie populi ad prosperitatem progredientes, ubi ampliores biosphaerae reperiuntur copiae, iuvare pergunt ditiorum Nationum progressionem, sui praesentis futurique temporis impendio. Terra pauperum meridianae partis dives est et parum contaminata, sed proprietatis bonorum copiarumque occupatio, ut eorum vitae necessitatibus subveniatur, propter systema perverse confectum vinculorum commercialium et proprietatis prohibetur. Nationes progressae oportet partes agant, ut hoc debitum solvatur, magna ex parte vim non renovabilem insumptam minuentes et subsidia in indigentiores Nationes conferentes, ad politicas actiones progressionisque tolerabilis incepta sustinenda. Regiones pauperioresque Nationes in novis rationibus de impactione ambitali minuenda suscipiendis minus possunt, quandoquidem institutione carent ad necessarios processus augendos et sumptus suggerere non valent. Quocirca probe conscii esse debemus in demutato climatis statu variatas responsalitates dari atque, quemadmodum Foederatarum Civitatum Americae Septentrionalis Episcopi edixerunt, oportere “potissimum de pauperum, debilium, iniuriae obnoxiorum necessitatibus agere, disputatione inducta, in qua potentiora negotia dominantur”. 31Conferentia Episcoporum Catholicorum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, Global Climate Change: A Plea for Dialogue and the Common Good (15 Iunii 2001). Conscientiam roborare debemus nos unam esse hominum familiam. Fines non sunt neque politica socialiave saepimenta quae patiuntur nos segregari, ideoque ne locus quidem est neglegentiae globalizationis.

Notes

  1. 26. Conferentia Episcoporum Bolivianorum, Epistula pastoralis de ambitu et humana in Bolivia progressione El universo, don de Dios para la vida (2012), 17.
  2. 27. Cfr Conferentia Episcoporum Germaniae. Commissio pro Rebus Socialibus, Der Klimawandel: Brennpunkt globaler, intergenerationeller und ökologischer Gerechtigkeit (Septembris 2006), 28-30).
  3. 28. Pontificium Consilium de Iustitia et Pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 483.
  4. 29. Catechesis (5 Iunii 2013): Insegnamenti 1/1 (2013), 280.
  5. 30. Episcopi Regionis Patagonia-Comahuae (in Argentina), Mensaje de Navidad (Decembris 2009), 2.
  6. 31. Conferentia Episcoporum Catholicorum Civitatum Foederatarum Americae Septentrionalis, Global Climate Change: A Plea for Dialogue and the Common Good (15 Iunii 2001).