TheoFonsAux sources de la foi

Laudato si'

LS · François · 2015 · IT · 246 paragraphes · vatican.va ↗

Primaria quaestio alia est, adhuc altior: nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque. Quo in paradigmate effertur conceptio subiecti quod progressive, in processu logico et rationali, comprehendit et sic possidet obiectum extrarium. Huiusmodi subiectum explicatur per methodum scientificam, cum conexa experimentatione, quae iam manifesta est quaedam possidendi, dominandi et transformandi technica. Est aeque ac si subiectum sit coram rebus informibus quod omnino praesto est ut eius commodis aptentur. Semper homo naturam tractavit, sed longo tempore facultatibus ipsis rebus oblatis subvenit seseque accommodavit. De iis accipiendis agebatur quae natura ipsa offerebat veluti manum porrigendo. E contra, nunc interest ut e rebus, quantum fieri potest, omnia extrahantur per hominis manus impositionem, qui ignorare aut oblivisci videtur res ipsas quas ante oculos habet. Quapropter homo et res cessaverunt sibi in amicitia auxiliari, et coeperunt vicissim inter se pugnare. Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae. Hoc autem mendacium supponit bona terrae sine finibus praesto esse, quod ducit ad “eam exhauriendam” usque ad finem et ultra. Agitur de falsa coniectura, “exstare quantitatem sine limitibus energiae rerumque adhibendarum, earum continuam regenerationem fieri posse atque perniciosos effectus pravi naturae usus facile superari posse”. 86Pontificium Consilium de iustitia et pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 462.

Affirmare igitur possumus plurimas hodierni mundi difficultates oriri praesertim ex propensione, cuius haud semper conscii sumus, ad quam methodologia et technoscientiae incepta disponuntur secundum comprehensionis paradigma quod personarum vitam ac societatis agendi rationem afficit. Huius exemplaris adhibiti effectus, ad omnem realitatem, humanam socialemque pertinentes, in ambitus degradatione reperiuntur, quae tamen signum est tantum reductionis motus qui humanam vitam societatemque afficit omnibus earum in rationibus. Agnoscere oportet res a technica factas indifferentes non esse, quoniam rete efficiunt quod demum vitae formas inducit et sociales possibilitates in commoda dirigunt certorum dominatus coetuum. Quaedam selectiones, quae mere instrumentales videntur, revera sunt selectiones quae ad socialis vitae genus attinent, quae ex voluntate explicatur.

Cogitari nequit ut aliud paradigma culturale teneatur atque technica ars adhibeatur uti tamquam merum instrumentum, quia hodie paradigma technocraticum sic dominatur, ut perdifficile sit eius opes neglegere, et adhuc multo difficilius eius opibus uti, quin eius ratio nos non dominetur. Contra culturam agit qui vitae formam seligit, sibi statuens quaedam incepta suscipere, quae saltem ex parte esse possint seiuncta a technica, ab eius impensis eiusque imperio quod omnia complectitur et ad gregem redigit. Re quidem vera technica sibi proponere solet ut ne aliquid extra eius strictissimam logicam maneat, et “homo qui eius primas sustinet partes scit eam ad extremum minime dirigi ad utilitatem nec beneficium, sed ad dominationem; dominationem quidem strictissimo verbi adhibito sensu”. 87Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, 63-64 . Quapropter ille “conatur tam naturae quam humanae vitae elementa complecti”. 88Ibid., 64. Extenuantur sic facultas decernendi, verior libertas et optivae hominum creatricis operae locus.

Paradigma technocraticum tendit ad suum imperium etiam super oeconomiam et rem politicam exercendum. Oeconomia omnem technologicam progressionem recipit ut lucrum consequatur, nulla habita attentione ad negativa consectaria hominibus quae evenire possunt. Res nummaria realem oeconomiam demergit. Nihil a discrimine pecuniario mundiali homines didicerunt ac perquam lente ab ambitali detrimento. In quibusdam coetibus asseritur hodiernam oeconomiam atque technologiam soluturas esse omnes ambitus quaestiones, eodem modo ac asseritur, per sermonem haud academicum, famis inopiaeque in mundo quaestiones solutum iri utique per mercati augmentum. Non agitur de quadam re theoriarum oeconomicarum, quas fortasse hodie nemo defendere audet, sed de earum collocatione in activa oeconomiae progressione. Qui illud verbis non affirmant, sustinent hoc factis, cum haud solliciti videntur de aequa productionis extensione, divitiarum meliore distributione, responsali ambitus cura vel futurarum generationum iuribus tuendis. Suis quidem moribus confirmant sibi maxima lucra consequenda sufficere. Solus tamen mercatus integram humanam progressionem socialemque inclusionem non praestat. 89Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 671. Interea homines “fruuntur quadam specie sumptuosi et immoderati superprogressus qui improbanda ratione adversatur permanenti infrahumanae egestatis condicioni”, 90Ibid., 22: AAS 101 (2009), 657. dum non satis celeriter apparantur institutiones oeconomicae et normae sociales quae pauperioribus subinde ad fundamentales opes accedere sinant. Denique non satis intellegitur quae sint altiores hodiernarum inaequalitatum radices, quae cum directione coniunguntur, finibus, sensu socialique contextu technologici et oeconomici incrementi.

Singulare technologiae studium secum fert magnam difficultatem cernendi totam rem. Scientiarum fragmentatio tum suum explet munus cum certas consequitur applicationes, sed saepius sensum universalitatis amittit, vinculorum quae inter res intercedunt, ampli campi, qui inanis fit. Hoc ipsum obstat quominus inveniantur congruae viae ad magis implicatas nostri temporis mundi quaestiones expediendas, potissimum ad ambitum ac pauperes pertinentes, quae geri nequeunt ab uno tantum conspiciendi loco vel commodo. Scientia quae praesumit magnas quaestiones solvere, necesse est comprehendat omnia quae generavit cognitio aliis in scientiae partibus, inclusa philosophia et ethica sociali. Attamen hodie hic mentis habitus difficulter explicari potest. Qua de causa ne agnosci quidem possunt veri ethici fines ad quos referri necesse est. Vita fit se tradere circumstantiis pendentibus a technica, quae consideratur veluti primum subsidium ad exsistentiam interpretandam. In realitate certa quae nos provocat varia signa exstant errorem monstrantia, sicut ambitus detrimentum, anxietas, vitae et consortii sensus amissio. Sic iterum demonstratur “realitatem superiorem esse notione”. 91Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 231: AAS 105 (2013), 1114.

Oecologica cultura redigi nequit ad seriem urgentium partialiumque responsionum ad quaestiones quae oriuntur de ambitus degradatione, naturalium opum absumptione atque contaminatione. Diversa fieri debet visio, mens quaedam, ratio politica, inceptum educativum, vitae habitus et spiritalitas quae impedimento sint progredienti paradigmati technocratico. Aliter etiam meliora oecologica incepta demum concludi possunt eadem logica globalizata. Quaerere solummodo remedium technicum omni ambitus negotio quod apparet significat res in realitate coniunctas segregare et veras altioresque systematis mundialis quaestiones occultare.

Procul dubio fieri potest ut conspectus rursus amplificetur, et humana libertas technicam artem continere valeat, eam dirigere atque disponere ut inserviat alterius generis progressioni, saniori, magis humanae, sociali integraeque. Liberatio a dominanti technocratico paradigmate re accidit quibusdam in occasionibus. Exempli gratia, cum parvorum fabricatorum societates systemata productionis minus inquinantia suscipiunt, sustinentes vitae, gaudii necnon vitae communis genus, a nimia consumptione aversum. Vel cum technica ars dirigitur ante omnia ad aliorum realia negotia solvenda, addito proposito adiuvandi alios ut maiore cum dignitate et minore aegritudine vivant. Vel etiam cum intentio creatrix pulchritudinis eiusque contemplatio re superare valent potestatem hominem in obiectum redigentem in quandam salutis speciem quae efficitur in pulchritudine et in persona illud contemplante. Humanitas authentica, quae ad novam synthesim invitat, videtur in media technologica civilitate clam sistere, tamquam nebula quae per clausam ianuam transit. Eritne permanens promissio, quae nihilominus oritur tamquam obstinata resistentia illius quod est authenticum?

Ceterum, homines haud credere amplius videntur in felix futurum tempus, non confidunt caece crastinum diem futurum meliorem, initium sumendo ab hodiernis mundi condicionibus praesentibusque technicae facultatibus. Conscii sunt scientiae artisque technicae progressum idem non esse ac humani generis historiaeque progressum, et perspiciunt alias esse vias fundamentales ad futurum felix aevum. Attamen homines minime putant se abicere velle quae technologia offert. Genus humanum penitus mutatum est et novarum rerum cumulus fugacitatem consecrat quae superficiali modo in unam directionem nos trahit. Sistere difficile fit ut vitae altitudo recuperetur. Si architectura animum cuiusdam aetatis reddit, ingentes structurae et domus ordinatim dispositae spiritum artis technicae globalizatae exprimunt, in qua permanens rerum confectarum novitas cum gravi taedio coniungitur. Ne feramus hoc aequo animo neve recusemus quaestiones nobis ponere de cuiusque rei finibus et sensu. Aliter tantummodo vigentem condicionem comprobaremus et rerum succedanearum plus ad vacuum ferendum opus esset.

Quae eveniunt nos in urgenti necessitate ponunt ut in animosam culturalem commutationem procedamus. Scientia et technologia non sunt indifferentes, sed implicare possunt, ab initio usque ad finem processus, varias intentiones ac possibilitates, et diversimode se conformare possunt. Nemo requirit ut ad aetatem cavernarum revertamus, tamen omnino necessarium est iter morari ut realitatem alio modo conspiciamus, certos et probabiles progressus colligamus simulque bona magnosque fines qui ob effrenationem gloriae insane cupidam ad nihilum redacti sunt recuperemus.

Notes

  1. 86. Pontificium Consilium de iustitia et pace, Compendio della Dottrina Sociale della Chiesa, 462.
  2. 87. Romano Guardini, Das Ende der Neuzeit, 63-64 .
  3. 88. Ibid., 64.
  4. 89. Cfr Benedictus XVI, Litt. enc. Caritas in veritate (29 Iunii 2009), 35: AAS 101 (2009), 671.
  5. 90. Ibid., 22: AAS 101 (2009), 657.
  6. 91. Adhort. Ap. Evangelii gaudium (24 Novembris 2013), 231: AAS 105 (2013), 1114.