Hoc iter postulat paedagogicum, processum qui renuntiationes quasdam secum fert. Est Ecclesiae persuasio pluries recusata, perinde ac si inimica esset humanae felicitatis. Benedictus XVI hanc interrogationem planissime recoluit: «Nonne suis mandatis atque vetitis Ecclesia rem vitae pulcherrimam fortasse reddit nobis amaram? Nonne fortasse nuntios prohibitionis attolit Ecclesia ibi omnino ubi laetitia nobis a Creatore praeparata felicitatem nobis praebet quae praegustare nos etiam sinit aliquid de Divina natura?»142Litt. enc.Deus caritas est (25 Decembris 2005), 3: AAS 98 (2006), 219-220.. Sed ille sic respondebat: licet in religione christiana exaggerata quaedam invenirentur aut vitiati ascetismi, doctrina officialis Ecclesiae, fidelis Scripturis, «hinc vero minime eros repudiavit in se, sed quasi bellum indixit eius eversioni deletoriae, quoniam falsa divinizatio eros […] destituit eum dignitate, eripit ei humanitatem».143Ibid., 4: AAS 98 (2006), 220.
Educatio commotionum et instinctus est necessaria et, hanc ob rationem, nonnumquam necessarium est sibi quosdam terminos constituere. Nimium, absentia moderationis, una flagranter petita voluptas efficiunt ut enervetur et aegrotet ipsa voluptas144Cfr S. Thomas Aquinas, Summa Theologiae I-II, q. 32, a. 7., atque familiae vitam laedunt. Re vera pulchrum iter perfici potest cum passionibus, quod secum fert ut eae magis ac magis ad propositum dirigantur se donandi seseque perficiendi, ad uberiores necessitudines inter personas intra ipsam familiam consequendas. Non profecto vult momenta maximae laetitiae respuere145Cfr ibid, II-II, q. 153, a. 2, ad 2: «Abundantia delectationis quae est in actu venero secundum rationem ordinato, non contrariatur medio virtutis»., sed iisdem una cum aliis momentis studiosae oblationis, patientis spei, inevitabilis faticationis, conatus cuiusdam perfecti propositi devinctis frui cupit. Vita in familia totum hoc est et illa meretur ut integre exigatur.
Quaedam opinationes spiritales nostrae aetatis desiderium volunt eicere ut a dolore liberentur. Sed nos credimus Deum amare laetitiam hominis, Eum omnia creavisse «abunde ad fruendum» (1 Tim 6,17). Sinamus laetitiam scatere coram eius teneritate cum nobis proponit: «Fili, si habes, benefac tecum [...]. Non defrauderis a bono diei» (Eccli 14,11.14). Etiam coniuges voluntati Dei respondent hanc sequentes biblicam invitationem: «In die bona fruere bonis» (Eccle 7,14). Libertas oportet habeatur ut voluptas alias significationis formas inveniat variis in vitae circumstantiis, secundum necessitatem mutui amoris. Hac sententia, propositum accipi potest quorundam magistrorum Orientalium qui in conscientia amplificanda insistunt, ne maneamus in eventu quodam valde definito qui nobis prospectus clauderet. Eiusmodi conscientiae amplitudo non est negatio vel destructio desiderii, sed eius amplificatio eiusque ad perfectionem progressio.