TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Agnoscere debemus uti magnum bonum quod intellegitur matrimonium esse amoris proprium, nuptias conficere posse tantum qui sese libere eligunt et amant. Nihilominus, cum amor mera fit attractio vel incerta quaedam affectio, hoc efficit ut coniuges patiantur insuetam fragilitatem cum affectus versetur in discrimine vel cum corporis attractio deficiat. Quoniam hae perturbariones crebro occurrunt, fit necessarium comitari coniuges primis annis vitae matrimonialis quo ditius et firmius fiat propositum idque scienter libereque suscipiatur, ut alter ad alterum pertineat ametque usque ad finem. Saepenumero sponsalium tempus haud sufficit, deliberatio nuptias festinanter ineundi varias ob rationes evenit, dum, quasi si hoc parum esset, iuvenum maturatio tardata est. Idcirco novi coniuges iter illud complere deberent, quod tempore sponsalitium perficere debuissent.

Ceterum, hoc corroborare cupimus, matrimonium non esse finitum quiddam et familiaris pastoralis curae esse ipsum iuvare ad hoc intellegendum. Coniunctio realis est, irrevocabilis, atque confirmata est et consecrata per matrimonii sacramentum. Sed hac in coniunctione coniuges fiunt actores, suae ipsorum historiae domini ac consilii auctores quod simul proferendum est. Intuitus in futurum vertitur quod singulis diebus aedificandum est Dei suffragante gratia, et idcirco a coniuge haud requiritur ut iam sit perfectus. Deponendae sunt inanes spes ac coniugem accipere oportet sicut est, imperfectum quidem, vocatum ad incrementum, in itinere. Cum coniux censorie usque conspicitur, hoc indicat matrimonium acceptum non esse uti inceptum simul exstruendum, patienter, benigne, indulgenter et magnanime. Quamobrem amor paulatim substituitur intuitu inquisitionis ac severo, cuiusque meritorum iuriumque inspectione, reclamatione, concertatione suique defensione. Itaque coniuges haud valent alter alterum sustinere ad utriusque maturationem necnon coniunctionis incrementum. Necesse est novis coniugibus ab initio bene plane hoc ostendatur, ut conscii fiant se incepturos. Consensus quem mutuo sibi dederunt, initium est itinerarii, quod prae se fert propositum ea superandi quae imponunt rerum adiuncta et si quae intervenerint obstacula. Recepta benedictio est gratia et incitamentum, ut hoc iter semper pateat. Saepe iuvat sedere ad colloquendum ut certum propositum conficiatur, finibus, instrumentis et elementis constitutis.

Memoramus redientem versum dicentem aquam stagnantem corrumpi, inquinari. Hoc evenit cum amoris vita primis matrimonii annis laxatur, non movetur, iam illam non habet inquietudinem, per uam ultra proceditur. Saltatio propulsat hoc iuvenili amore, saltatio his oculis stupefactis spe repletis non debet consistere. In sponsalibus inque primis matrimonii annis spes in se vim habet fermenti, conspicere sinit ultra contradictiones, conflictus, vicissitudines, semper ultra prospectare sinit. Spes quamque inquietudinem permovet ad se in itinere incrementi servandum. Eadem spes nos invitat ut plene praesens tempus teneamus, in familiari vita cor ponentes, quoniam melius in praesens vivitur cum futurum tempus paratur ac firmatur.

Iter postulat varias stationes transeundas quae ad magnanimam vocant donationem: cum prima tempora magna sensuum voluptate natantur, ulteriora autem necessitate alterum ut sui partem sentiendi. Inde proceditur ad mutuae communionis gustum, totam vitam uti amborum propositum intellegendam, alterius felicitatem supra proprias necessitates ponendam, adque gaudium videndi proprium matrimonium tamquam bonum pro societate. Amoris maturatio implicat etiam artem “negotiandi” ediscendam. Non est habitus meritorius vel ludus commercialis generis, sed utique mutui amoris exercitium, quoniam haec negotiatio est complicatio mutuarum oblationum et recusationum pro familiae bono. In quaque nova vitae matrimonialis statione oportet sedere ad negotianda denuo pacta, ita ut victores victique non habeantur, sed uterque vincat. Domi decernendum est non una tantum ex parte, ac duo responsalitatem pro familia participant, at unaquaeque domus una est et quaeque matrimonialis synthesis alia est.

Inter causas quae ad matrimonii dissolutionem ducunt illa est annumeranda quae de coniugali vita nimium sibi vindicat. Cum realitas detegitur artior laboriosiorque quam sperata est, solutio non est cito et haud responsaliter de separatione cogitare, sed matrimonium veluti maturationis iter accipere, in quo uterque coniugum Dei instrumentum est pro altero augendo. Fieri potest mutatio, incrementum, bonarum facultatum, quas unusquisque in se fert, explicatio. Omne matrimonium est quaedam “historia salutis”, et hoc vult ut ex imbecillitate sumatur initium quae, per Dei donum et ingeniosam magnanimamque responsionem, paulatim realitati dat locum solidiori usque et pretiosiori. Missio forsitan maxima viri mulierisque in amore haec est: vicissim magis virum vel mulierem effici. Cum quis efficit ut alter crescat, eum adiuvat ut sua in identitate se fingat. Hac de causa amor est artifex. Cum textum Bibliorum legimus de creatione viri et mulieris, primum Deum videmus qui virum informat (cfr Gen 2,7), deinde animadvertit aliquid praecipuum deesse et mulierem fingit, ac deinde stuporem viri audit: “Eia, nunc sic, haec utique!”. Et post audiri videtur pulcher ille dialogus, in quo vir et mulier passim se detegunt. Re quidem vera etiam in difficilibus temporibus alter denuo obstupescit et aperiuntur novae portae ad iterum se conveniendum, quasi si esset prima occursio; et in quaque nova statione revertuntur ad se vicissim ipsos “fingendos”. Amor efficit ut alter alterum exspectet et patientiam habeat artificis propriam quam a Deo hereditate accepit.

Comitatus debet coniugibus animum addere ut liberales fiant in vita communicanda. «Secundum indolem personalem et humane completam coniugalis amoris, recta via ad familiare propositum requirit dialogum consensualem inter coniuges, temporum observantiam et cuiusque consortis considerandam dignitatem. Hoc sensu Litterae Encyclicae Humanae vitae (cfr 10-14) et Adhortatio apostolica Familiaris consortio (cfr 14; 28-35) iterum detegendae sunt ad concitandam promptam voluntatem procreandi contra quandam mentem saepe vitae infensam. [...] Eo quod parentes responsaliter fieri eligitur, efformata conscientia requiritur, quae “est nucleus secretissimus atque sacrarium hominis, in quo solus est cum Deo, cuius vox resonat in intimo eius” (Gaudium et spes, 16). Quo magis coniuges audire conantur sua in conscientia Deum eiusque mandata (cfr Rom 2,15), et spiritalem accipiunt comitatum, eo magis eorum decretum intime liberum erit ab arbitrio subiectivo et ab aequandis modis agendi in eorum ambitu».248Ibid., 63. Validum permanet perspicuum affatum Concilii Vaticani II: Coniuges “communi consilio atque conatu, rectum iudicium sibi efformabunt, attendentes tum ad suum ipsorum bonum tum ad bonum liberorum, sive iam nati sint sive futuri praevideantur, dignoscentes temporum et status vitae condiciones tum materiales tum spirituales, ac denique rationem servantes boni communitatis familiaris, societatis temporalis ipsiusque Ecclesiae. Hoc iudicium ipsi ultimatim coniuges coram Deo ferre debent”.249Const. past. Gaudium et spes, 50. Ceterum «recursus ad methodos fundatas super “naturales leges ac tempora fecunditatis” (Humanae vitae, 11) fovendus est. In bono lumine collocantur et “hae methodi corpus verentur coniugum, teneritudinem promovent inter eos et educationi favent authenticae libertatis” (Catechismus Catholicae Ecclesiae, 2370). Illud semper extollendum liberos mirum esse Dei donum, laetitiam parentibus et Ecclesiae. Per eos Dominus mundum renovat».250Rel Fin 2015, 63.

Notae

  1. 248. Ibid., 63.
  2. 249. Const. past. Gaudium et spes, 50.
  3. 250. Rel Fin 2015, 63.