TheoFonsAd fontes fidei
Auxilium

Amoris Laetitia

AL · Adhortatio apostolica · Franciscus · 2016 · LA · 325 paragraphi · vatican.va ↗

Aliquid dicendum est iis qui iam in amore inveteraverunt vinum sponsalium novum. Cum vinum hac experientia itineris inveterascit, ibi apparet, floret tota sua in plenitudine, fidelitas parvorum vitae momentorum. Fidelitas est exspectationis et patientiae. Haec fidelitas repleta sacrificiis gaudiisque floret progrediente aetate, qua omnia “obdurescunt” et oculi scintillant in contemplatione propriorum filiorum prolis. Sic erat ab initio, sed iam in dies, in annos conscius, concretus, maturus in cotidiana admiratione revelationis factus est. Sicut docuit sanctus Ioannes a Cruce, “amantes seniores sunt ii iam experti et probati”. Ipsi carent “fervoribus sensibilibus, ebollitionibus externisque ignibus fervoris. Ipsi iam gustant suavitatem vini amoris in substantia, iam fermentati et positi intus animae”.253Cantico Espiritual, B, XXV, 11. Hoc secum fert valuisse ipsos coniuncti discrimina angustiaeque tempora superare, haud provocationes effugentes nec difficultates abscondentes.

Notae

  1. 253. Cantico Espiritual, B, XXV, 11.